Notkerus Balbulus, Martyrologium, 4, VII KAL. MAII.
| 1 | Apud Alexandriam nativitas S. Marci evangelistae. Qui discipulus et interpres apostoli Petri, rogatus Romae a fratribus scripsit Evangelium. Quo assumpto perrexit in Aegyptum, et primus Alexandriae Christum annuntiavit. Meminit et huius Marci Petrus in prima Epistola, sub nomine Babylonis figurate Romam significans: Salutat vos quae est in Babylone Ecclesia, et Marcus filius maximus [meus]. Qui constitutis et confirmatis Ecclesiis per Libyam, Marmaricam, Hammoniacam, Pentapolim, Alexandriam atque Aegyptum universam, ad ultimum tentus est a paganis, qui remanserant Alexandriae. Qui videntes eum die sancto VIII Kal. Maii missas facientem, miserunt funem in collo eius et trahebant eum ad loca Bucoliae, quae erant iuxta mare sub rupibus ubi erat ecclesia constructa. Et inter trahendum insultantes dicebant: Trahamus bubulum ad loca buculi. Hoc autem ideo quia statura procerus erat. Et prae nimio cruciatu, defluebant carnes eius in terram, ac saxa inficiebantur sanguine. Vespere autem facto, miserunt eum in carcerem, ubi circa mediam noctem, primo angelica visitatione confortatus, deinde ipso Domino sibi apparente ad coelestia regna vocatus est. At mane, dum traheretur ad loca Bucoliae, gratias agens et dicens: Domine, in manus tuas commendo spiritum meum, defunctus est, et a viris religiosis sepultus in loco lapidis excisi cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum Anianum. Alios quoque longe lateque episcopos et presbyteros et diaconos Ecclesiis dederat. Passus est autem octavo Neronis anno. |
| 2 | In Syracusa civitate Siciliae nativitas sanctorum Evodii, Hermogenis et Callixtae. |
| 3 | In Perside S. Georgii martyris, iuxta Kalendarium sagacissimi Hieronymi. Cuius passio apud Romanos et pene alios omnes IX Kalendarum Maiarum, ut superius notatum est, celebris habetur. Quod idcirco significandum putavi, ut patriarcha noster Hatto Magontiacensis, qui hoc anno item ab incarnatione Domini , caput eius et aliud quoddam membrum cum plurimis et maximis sanctorum reliquiis in Alemanniam ad novum monasterium suum a Formoso apostolico impetratis asportavit. In eius solemnitate. S. Georgii videlicet, indicenda, caute se agat, quia et plures in hac die ipsius natalitia celebrare consueverunt. Et festivitas S. Marci evangelistae a supradicto Hieronymo sancto, priori die, id est octavo Kalendarum Maiarum, auctoritate Eusebii Caesariensis designata est. |
| 4 | Roma Litania maior. Cuius causae qui nos, utpote barbari et in extremo mundi climate positi, sumus ignari, vel eius quae ante ascensionem Domini religionis gratia videtur instituta, ut si quid culpae sordidantis in diebus indulgentiae contractum videatur, vel hoc triduano ieiunio diluatur, hic rationem secundum traditionem maiorum commodum duximus aperire. S. Avitus Viennensis episcopus refert in quadam homilia quam de Rogationibus scripsit, has ipsas Rogationes, quas ante ascensionis Dominicae triumphum celebramus, a Mamerto ipsius Viennensis urbis episcopo, cui et hic eo tempore praeerat, institutas fuisse, dum urbs illa multis terreretur prodigiis. Nam terraemotu frequenti quatiebatur, sed cervorum atque luporum feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat. Cumque haec per anni circulum gererentur, advenientibus Paschatis solemnitatibus exspectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hi magnae solemnitatis dies huic terrori terminum darent. Sed in ipsa gloriosae noctis vigilia, dum missarum celebrarentur solemnia, subito palatium regale intra muraneum divino igne succenditur. Pavore omnibus perterritis et ecclesia egressis, credentibus ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur, aut certe disrupta tellure dehisceret sanctus sacerdos, prostratus ante altare, cum gemitu et lacrymis Domini misericordiam deprecatur. Quid plura? Penetravit excelsa poli oratio pontificis inclyti, restinxitque domus incendium flumine profluentium lacrymarum. Cumque haec agerentur, appropinquante ascensione, ut iam diximus, maiestatis Dominicae, indixit populis ieiunium, instituit orandi modum, edendi seriem, erogandi hilarem dispensationem. Cessantibus inde quoque terroribus, per cunctas provincias dispersa facti fama cunctos sacerdotes imitari commonuit, quod sacerdos fecit ex fide. Quae Litania usque nunc in Dei nomine per omnes ecclesias in compunctione cordis et contritione spiritus celebratur. |