monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 23
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 4, X KAL. MAII. <<<     >>> VIII KAL. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 4, IX KAL. MAII.

1 [Exgil 2.] In Perside, civitate Diospoli, passio sancti Georgii martyris, qui sub Datiano, rege potentissimo, qui dominabatur super septuaginta reges, multis miraculis claruit, plurimosque ad fidem Christi convertit, simul et Alexandram, ipsius Datiani uxorem, usque ad martyrium confortavit. Ipse vero post multos et inauditos agones novissime decollatus, martyrium suum sanguinis effusione consummavit. Cuius gesta passionis, etsi inter apocryphas connumerantur scripturas, tamen illustrissimum eius martyrium inter coronas martyrum Ecclesia Dei venerabiliter honorat.
2 Romae, sancti Naboris. In Alexandria Coronae martyris.
3 In Gallia, civitate Valentia, Felicis presbyteri, Fortunati et Achillei diaconorum. Qui a beato Irenaeo Lugdunensi episcopo et martyre ad praedicandum verbum Dei missi, cum maximam partem supradictae urbis ad fidem Christi convertissent, a duce Cornelio in carcerem trusi, deinde durissima nervorum flagellatione diutissime verberati sunt. Post etiam revinctis post terga manibus, renibus cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem astricti, fumi quoque amaritudine supposita die ac nocte continuata, equulei extensione suspensi, ad extremum gladio perempti sunt. In Fontenella monasterio sancti Wolframi episcopi, praeclari in miraculis et doctrina viri.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.106

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik