| 4 | In Perside nativitas sancti Simeonis episcopi Seleuciae, et Ctesiphontis regalium civitatum. Qui persecutione Saphoris [Saporis] regis Persarum, iubente eodem tyranno, comprehensus ferroque onustus, cum iniquis tribulationibus eius aspectibus exhibitus, de Domino Iesu Christo libera voce et constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo cum aliis centum, e quibus alii episcopi alii erant presbyteri, alii diversorum ordinum clerici, longo tempore maceratus est. Deinde omnibus ante se trucidatis, ad extremum et ipse lictoris ictu percussus, martyrii palmam assecutus est. Erat autem sexta feria septimanae maioris, in qua ante Resurrectionis festivitatem, annua passionis Christi memoria celebratur. Passi sunt cum eo etiam Ustazadis nutritius regis et maior regiae domus, et Abdella atque Ananias venerabiles senes, et Pusitius princeps artificum regalium, eo quod videns praefatum senem Ananiam sub ictu gladii trementem, exclamaverit confidenter, dicens: 'Paululum, o senex, claude oculos, et securus esto, mox Christi videbis aspectum.' Filia quoque eiusdem Pusitii, virgo sacra, perempta est. |