monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 4, XV KAL. MAII. <<<     >>> XIII KAL. MAII.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 4, XIV KAL. MAII.

1 Apud Mesenam [Messanam], Apuliae civitatem, nativitas sanctorum martyrum Eleutherii episcopi et Anthiae matris eius. Qui in Aquileia episcopus ordinatus, primum Felicem et Correnum [Corebum] comites convertit ad fidem Christi. Qui sub Adriano imperatore Romam perductus, cum esset et sanctimonia vitae et miraculorum virtute illustris, in confessione Christi lectum ferreum ignitum, craticulam igni supposito, et sartaginem oleo pice ac resina ferventem superans, leonibus quoque proiectus, sed eis mitigatis non laesus, novissime una cum matre gladio iugulatur.
2 Romae, Parthenii et Calocerii [Caloceri].
3 Item Romae, Apollonii senatoris: qui sub Commodo principe a servo proditus quod Christianus esset, imperatoris ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in senatu legit, et nihilominus sententia senatus pro Christo capite truncatur; veteri apud eos lege obtinente, absque negatione non dimitti Christianos qui semel ad eorum iudicium protracti fuissent.
4 In Salonica civitate nativitas sancti Septimi diaconi.
5 In Africa, Victoris cum sociis suis.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.99

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik