Notkerus Balbulus, Martyrologium, 4, XVII KAL. MAII.
| 1 | In Perside, civitate Cordula, nativitas Olympiadis et Maximi nobilium. Qui, iubente Decio Caesare, fustibus caesi, deinde plumbatis, ad ultimum capita eorum securibus tunsa sunt, donec spiritum redderent. |
| 2 | In Tuscia nativitas sanctorum martyrum Maronis, Eutychetis et Victorini. Qui cum beata Flavia Domitilla apud insulam Pontianam longum ducentes exsilium, eamque in Christi confessione pio foventes solatio, invidia atque insectatione Aureliani sponsi et persecutoris eius, quem illa ob Christum contempserat, postmodum a principe Nerva eidem Aureliano in servitutem traditi sunt. Quos ille primum quasi servos per sua praedia singulos divisit, iussitque eos terram fodere per diem, ad vesperum vero cantabrum [ita ms.] manducare. Deinde quamplurimos ad fidem Christi cum converterent, et populum credentium ampliarent, repletus ira a diabolo, misit qui vario genere poenarum interficerent. Nam Eutychen [Eutycheten] in media via tandiu caedi iussit, donec spiritum exhalaret. Cuius corpus rapuit populus Christianorum. Victorinum vero apud locum quem Cotilias appellant, ubi aquae putentes emanant sulphure, capite deorsum per horas tres suspensum, iussit torqueri. Quod cum per triduum pro nomine Christi perpessus fuisset, migravit ad Dominum. Cumque una die iussu Aureliani corpus eius inhumatum iacuisset, venerunt Amiternenses populi Christiani, et rapientes in suum territorium transtulerunt. Maronem autem, misso amico suo nomine Turgio, iussit idem Aurelianus duci et saxo ingenti opprimi. Sed, protegente Domino, in nullo eum laedere potuerunt. Quem consularis, accepto ab Aureliano praecepto, interfecit. Corpus vero eius populus Christianus rapuit, et condigno honore apud urbem Picenum in monte Aureo sepelivit. |
| 3 | In Hispaniis, civitate Caesaraugusta, nativitas sanctorum octodecim martyrum, Optati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Iuliae, Quintiliani, Publii, Frontonis, Felicis, Ceciliani, Evotii, Primitivi, Apodemii et reliquorum quatuor, qui omnes Saturnini vocati esse referuntur. |