| 1 | In Thessalonica nativitas sanctae Hirenes [Irenes], quae post tolerantiam carceris sagitta percussa est a Sisinnio comite, sub quo et sorores eius simul Agape et Chionia martyrizaverunt. Quas omnes cum Dulcitius praedecessor eius in obscurissimam cellam coquendis vasis refertam inclusisset, sed post eas ardentissima concupiscentia deperisset, clanculo ingressus in eam per totam noctem cum ollis, cacabis ac caldariis volutatus, atque a sanctarum virginum illusione defraudatus, cum primum a familia vel familiaribus suis pro hac turpitudine abominabilis haberetur, imperatorium palatium petens, ut vel ibi suarum iniuriarum ultionem mereretur, propter intolerabilem foeditatem, quam oculis clausis non agnoscebat, et inde expulsus, de reliquo omni honore est privatus. |
| 4 | In Cilicia nativitas sanctorum Taraci, Andronici et Probi, multis tormentis excruciatorum, adeo ut post tertiam interrogationem cum pro nimia corporis dilaceratione non possent ambulare, militum iussu deportarentur in amphitheatrum ut a bestiis consumerentur: quarum cum nulla a quoquam hominum vel ab ipsis martyribus ad laesionem sanctorum provocari quivisset, iussit Maximus praeses introduci gladiatores ut sanctos Dei martyres gladio interficerent. Quod cum factum fuisset, Maximus de amphitheatro se recipiens, reliquit ibi decem milites, qui corpora martyrum immiscerent corporibus gladiatorum. Non post multum vero terraemotus factus est, et tonitrua et fulgura et coruscatio, et nimia tempestas imbrium descendentibus [f. descendentium]. Custodibus autem inde nimio terrore fugatis, accedentes quidam religiosi fratres qui in proximo latitabant, indicio stellae se praecedentis sanctorum corpora repererunt, et in spelunca vicini montis absconderunt. De quorum longissima historia, quia paucissima sunt adnotata, libet in eorum supplementum gladiatorii ludi exhibitionem simul et cessationem, sanctorum illorum occasione, qui a gladiatoribus sunt interempti, commemorare. Inter multa inepta et sacrilega quibus ante cognitionem unius veri Dei veteres tenebantur obstricti, etiam haec consuetudo mortalibus illudebat, ut praestantiores quique in eo spectabiliores apparerent, si effusione rerum homines diutius saginatos in arenam intromitterent, qui primum sceleratis quibusque vel etiam sanctis martyribus interemptis, deinde mutuis vulneribus crudeliter interirent. Quae stultitia cum etiam Christiana religione pollente propter antiquitatem sui non posset aboleri, contigit quemdam monachum de Oriente orationis gratia Romam venire, et gladiatores sese caedentes inopinato incurrere. Quos cum miseratus ab alterutra caede prohibere conaretur, a spectaculorum editoribus lapidum ruina est consumptus. Pro cuius indigna morte religiosus imperator zelo Dei compunctus ludos illos infaustos ulterius exhiberi prohibuit. |