| 1 | Thessalonicae nativitas sanctarum virginum Agapes, Hirenes [Irenes] et Chioniae sub Diocletiano. Quae primo in carcere maceratae, postea in ignem missae sunt. Sed intactae a flammis post orationem ad Deum fusam, animas reddiderunt. |
| 2 | In Scythia, civitate Tomis, nativitas sanctorum Evagrii et Benigni. |
| 3 | Apud Taurominium Siciliae, sancti Pancratii. |
| 4 | In Nicomedia, Donati et Ampliani. |