| 1 | Apud Caesaream Cappadociae passio sanctae Theodosiae virginis. Quae tempore Diocletiani cum esset annorum decem et octo, ultro se sanctis confessoribus in custodia socians, tenta ab Urbano praefecto, et in equuleo cruciata, deinde ferro onerata et in carcerem trusa est, ubi Dei virtute omnia vincula eius disrupta sunt. Post haec saxo alligata, in mare demersa est. Sed mox littoribus incolumis reddita et bestiis in amphitheatro proiecta, sed ab his intacta, martyrium capitis abscissione complevit. |