| 1 | Romae, Quirini tribuni et martyris sub Traiano imperatore. Qui cum ex praecepto eius B. Alexandrum papam et Hermen praefectum in vincula coniecisset, haberetque filiam cuius collum struma circumdederat, exauditis orationibus B. Hermes de fide Christi, et visis signis quae Dominus in martyribus suis Alexandro et Herme operabatur, eamdem filiam suam obtulit eis ad sanandum. Cui dixit beatus Alexander: 'Tolle boiam de collo meo et impone ei.' Quod cum obedienter pater exsequeretur, divino nutu subito sanata est. Vocabatur autem ipsa Balbina. Atque ita pater eius Quirinus et ipsa cum universis qui in custodia tenebantur omnique domo sua baptizatus est. Quod ut nuntiavit commentariensis Aureliano Iudici, iratus iussit ad se adduci Quirinum et dixit ei: 'Ego te quasi filium dilexi. Tu autem irrides me, deceptus ab Alexandro.' Dixit ei Quirinus: 'Ego Christianus sum factus, vis occidere? vis fustigare? vis incendere? aliud non ero. Nam omnes qui erant in carcere feci fieri Christianos, et noluerunt usquam ire.' Iratus Aurelianus fecit ei linguam abscindi, deinde in equuleo suspendi. Qui dum Aureliani non cederet iniuriis, iussit ei manus ac pedes abscindi, et sic eum decollari et canibus proiici. Sed Christiani corpus eius raptum in via Appia sepeliverunt in coemeterio Praetextati. |