| 1 | Romae, via Lavicana, in coemeterio eiusdem, nativitas S. Castuli. Qui cum esset notarius [zetarius] palatii et hospes sanctorum, ut in B. Sebastiani gestis legitur, a persecutoribus arctatus, et tertio appensus, tertio auditus, in confessione Domini perseverans, missus est in foveam, et dimissa est super eum massa arenaria: atque ita cum palma martyrii migravit ad Christum. |
| 2 | Eodem die apud Pentapolim Libyae, Theodori episcopi, Irenaei diaconi, Serapionis et Ammonii lectorum. |
| 3 | Item apud Smyrnium [Sirmium] nativitas S. Montani presbyteri, qui cum Maxima uxore tentus et in fluvium praecipitatus est. Quorum corpora nono ab urbe lapide inventa sunt. |