monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 24
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, X KAL. APRIL. <<<     >>> VIII KAL. APRIL.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, IX KAL. APRIL.

1 In Africa, Agapiti et Romuli. In Mauritania, Secunduli, Veruli, Felicis, Saturnini et aliorum multorum.
2 Romae, S. Pigmenii presbyteri. Is Iulianum apostatam et impium a puero nutrivit, et litteris etiam sacris erudivit. Qui factus imperator, culturam pietatis relinquens, audito quod corpora sanctorum martyrum qui ab eo necabantur idem Pigmenius sepeliret, mandavit ei: 'Perge quo vis, hic enim non mercabitur vita tua. Tamen hoc servitiis tuis reddo, non tibi.' Tunc S. Pigmenius perrexit ad Persidem. Cumque quatuor menses reversus clivum Sacrae viae cum uno puero stipem petendo conscenderet, factum est ut offenderet Iulianum imperatorem in rheda aurea sedentem. Qui eminus prospiciens Pigmenium, vocari eum praecepit, dixitque ei: 'Gloria diis, deabusque meis, quia te video.' Cui vir Dei Pigmenius illico respondit: 'Gloria Deo meo Iesu Christo Nazareno crucifixo, quia te video.' Ad hanc vocem iratus Iulianus iussit eum per pontem in Tiberim praecipitari. Cuius corpus inventum et collectum sepultum est in coemeterio Pontiani, non longe a sanctis Abdon et Sennen.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.75

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik