| 4 | In territorio Lugdunensi, sancti Lupicini abbatis Virensium. Qui cum fratre Romano post anachore ticam vitam, quam ab adolescentia austerissimam duxerant, fundator monasteriorum et rector exstitit animarum, uterque vero effector miraculorum. Cumque post agones plurimos, quos contra diabolum et angelos eius visibiliter desudaverunt, atque militiam quam Christo per annos plurimos fideliter impenderunt finem sibi laborum et perceptionem praemiorum appropinquare cognoscerent, decrevit .Lucipinus ut in remotiori solitudinis monasterio in uno conderentur sepulcro. Quod Romanus, qui mitioris erat ingenii, intuitu pietatis abnuens, salva charitate impetravit ab eo ut, ipso ad tutionem fratrum in monasterio tumulate, se ad remedium pauperum et maxime feminarum incommodo laborantium, in oratorio ad introitum salutis poni pateretur. Quod cum primo ita factum fuisset, nunc corpus B. Lupicini, incertum ex qua causa, in finibus Vesontionum apud Laconense monasterium celeberrime frequentatur. |