Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, XVI KAL. APRIL.
| 1 | In Aquilegia Largi, Tatiani, Catonis et Dativi. |
| 2 | Romae, Alexandri episcopi et Theoduli diaconi. |
| 3 | In Scotia nativitas sancti Patricii episcopi, natione Britanni, qui in Hibernia insula Scotis primum evangelizavit nomen Domini nostri Iesu Christi, et eos per miraculorum ostensionem ad fidem veram convertit. |
| 4 | Eodem die passio sanctae Mariae martyris; quae cum esset ancilla cuiusdam Tertulli praeclari viri, et nollet in nativitate filii eius prandiis domini sui interesse, sed magis Christianorum more ieiuniis operam dare, flagellis atrocibus ab eodem domino suo lacerata est. Sed cum non posset per hoc ab instantia Christi servitii ad idolorum cultum revocari, iudici publico ad puniendum tradita est. Ubi dum carnifices eam incendio tradere voluissent, precibus populi datae sunt ei induciae trium dierum. Triduo ergo completo, cum iterum eam punire unanimiter instarent, mirabiliter Dei misericordia erepta est. Nam cum orationem ad Deum fudisset, una petra ingens, quae ante eam fuerat, per medium scissa, illam in se recipiebat, et undique concludens, hostium furori resistebat. Ad quam populus concurrens, cum vellet secundum iussum principis ipsum lapidem destruere, fulmine ac tonitru coelitus emisso, plurimi eorum interierunt, ita ut duo millia et septingenti ex ipsis divino iudicio exstincti fuerint, pauci vero qui remanserant, conversi ad Dominum, in Christiana religione permanserunt. |
| 5 | Eodem die nativitas sanctae Gertrudis virginis, de cuius miraculis hoc celeberrimum fertur, quod cum in die natalis eius quaedam anus nuper monasterium ingressa propter imminentem Paschalis festi propinquitatem ieiunium solvere cogi non potuerit, filia ipsius ad hauriendam aquam de puteo claustri directa, sed in eumdem ipsa demersa mortua extracta, meritis sanctae virginis resuscitata, gaudium non solum matri, sed et cunctae congregationi ad cumulum solemnitatis S. Patricii atque ipsius Gertrudae sua recuperatione triplicaverit. |