Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, ID. Mart.
| 1 | In Cappadocia sancti Longini martyris: qui cum in passione Domini lancea latus eius aperuit, viso terraemotu et signis quae fiebant, credidit in Christum, poenitentiam agens de pristinis operibus, et per triginta et octo annos Christo militans, multosque ad fidem Dei convertens, ad extremum in Cappadocia sub Octavio praeside consummavit. Quem propter infidelitatem animi corporea caecitate percussum post martyrium suum illuminavit. |
| 2 | Apud Thessalonicam, sanctae Matronae: quae cum esset Plautillae cuiusdam viduae ancilla et occulte Christum colens, quotidie furtivis orationibus ecclesiam frequentaret, deprehensa a domina sua, in scamno extenta atque ligata, et pene usque ad mortem flagellata, atque vincta in scamno, obsignatis diligentissime ianuis per noctem relicta, die altera divinitus soluta, et cum ingenti oris gratia orans inventa est. Rursumque crudis nervis in eodem scamno constricta, et loris quousque obmutesceret caesa, ibique per triduum obsignatis ianuis est relicta. Facta autem die tertia, iterum divinitus soluta et orans inventa est. Tunc robustis fustibus usque ad mortem caesa est. In confessione Christi incorruptum spiritum reddidit. |
| 3 | In Nicomedia, Lucii episcopi et martyris. |
| 4 | Carthagine, Pauli, Salutaris. |
| 5 | Item Alexandri, Theophili. |