monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2 > 3 > 14 > 31 > 22 > 26 > 19 > 14 > 22 > 26 > 19 > 18 > 20 > 10 > 10 > 15 > 15 > 14 > 14 > 15 > 23 > PROLOGUS > 28 > 14 > 27 > 15 > 15 > 11 > 20 > 17 > 11 > 17 > 25 > 13 > 16 > 18 > 16 > 23 > 13 > 2 > 23 > 12 > 21 > 21 > 2 > 15 > 14 > 12
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, V ID. Mart. <<<     >>> III ID. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, IV ID. Mart.

1 Romae beatorum pontificum Gregorii doctoris et apostoli Anglorum, quos per fidelissimos evangelistas Augustinum et Mellitum atque Ioannem ad fidem Christi convertit. Qui sedit in episcopatu annos tredecim, menses sex, dies decem.
2 Item Innocentii, qui rexit Ecclesiam annos quindecim, menses duos, dies viginti et unum. Hic constitutum fecit de Ecclesia Dei, et Pelagium atque Coelestinum haereticos damnavit, et constituit ut qui natus fuisset de Christianis parentibus, per baptismum regeneraretur. Quod Pelagius damnabat. Hoc Innocentius. Gregorius vero augmentavit, sed [f. addens] in precatione Canonis: diesque nostros in tua pace dispone.
3 Apud Nicomediam, beati Petri martyris, qui unus fuit ex Dorothei et Gorgonii martyrum sodalibus, qui in cubiculo regis erant. Hic iubente Diocletiano, eo quod de suppliciis martyribus irrogatis liberius clausaretur [causaretur], in equuleo suspensus, et flagris toto laniatus corpore, ac visceribus iam pelle denudatis, aceto et sale perfunditur. Cumque hoc tormenti genus constanter ac fortiter tolerasset, craticula prunis subterstratis poni iubetur in medio, ibique quod reliquum fuerat verberibus absumpti corporis superponi, et non ad subitum sed sensim paulatimque succendi, quo scilicet poena protelaretur in longum. Hoc Petrus martyrio coronatus, vere Petri exstitit et fidei haeres et nominis.
4 Item Nicomediae nativitas, sanctorum Egduni presbyteri et aliorum septem, qui singuli diebus singulis suffocabantur, ut caeteris metus incuteretur.
5 Eodem die passio Maximiliani martyris et aliorum plurimorum.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.65

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik