monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2 > 3 > 14 > 31 > 22 > 26 > 19 > 14 > 22 > 26 > 19 > 18 > 20 > 10 > 10 > 15 > 15 > 14 > 14 > 15 > 23 > PROLOGUS > 28 > 14 > 27 > 15 > 15 > 11 > 20 > 17 > 11
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, VI ID. Mart. <<<     >>> IV ID. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, V ID. Mart.

1 Apud Sebasten Armeniae Minoris nativitas martyrum quadraginta, qui temporibus Lucinii [Licinii] imperatoris et Agricolai praesidis et Lysiae ducis, pro nomine Christi martyrio sunt coronati. Quos Agricolaus praeses cum ad culturam idolorum convertere non posset, lapidibus obrui praecepit. Sed tortores eorum, alterutrum se lapidibus caedentes, martyribus nocere non poterant. Dux vero Lysias, exardescens ira, tulit lapidem ut percuteret aliquem sanctorum. Sed miro Dei nutu ipse lapis in faciem praesidis pervenit. Qui furore commotus sanctos Dei in stagnum glacie constrictum mitti praecepit. Divino autem nutu glacies dissoluta et frigidissima aqua in balnearum temperiem conversa est, ita ut in laudem Dei, sancto Spiritu confortati, erumperent. Unus autem ex eorum numero, pusillanimis effectus, refugiens ad balneum iuxta paratum, mox ut attigit calorem, dissolutus et mortuus est. Porro cunctis qui eos custodiendos acceperant somno gravatis, clavicularius tantum vigilabat. Qui audiens eos orantes, vidensque lucem immensam atque glaciem resolutam, respiciens unde ortum lux ipsa haberet, vidit super sanctos coronas descendentes numero triginta novem; coepit cogitare: 'Quadraginta, inquit, sunt, unius corona ubi est?' et Christi confessione praemissa, exsiliens in stagnum supplevit numerum definitum. Mane autem facto invenientes eos incolumes, crura eorum fustibus confregerunt, et igni corpora comburentes, in fluvium proiecerunt. Sed divina dispensatione reliquiae ipsorum in profundo aquae religiosis viris revelatae et honore digno sunt conditae.
2 In Nicomedia Eunici et Gorgonii, Firmi et Agapiti.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.63

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik