| 1 | In Mauritania, civitate Tiburbitanorum, passio sanctarum martyrum Perpetuae et Felicitatis, et cum eis Revocati, Saturnini et Secunduli. Quorum ultimus in carcere quievit. Reliqui omnes ad bestias sunt traditi, sub Severo principe, die nativitatis eius. Quique cum adhuc servarentur in carcere, et Felicitas parturiret, omnium sanctorum commilitonum precibus impetratum est ut octavo mense pareret. Iam vero Perpetuae inter alia concessum est, ut eius mens quodammodo averteretur a corpore, in quo vaccae impetum pertulit, ita ut adhuc futurum exspectaretur quod in se iam gestum esse nesciret. |