monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9 > 20 > 8 > 4 > 3 > 3 > 8 > 9 > 20 > 5 > 6 > 8 > 5 > 20 > 9 > 9 > 9 > 4 > 8 > 8 > 8 > 4 > 1 > 4 > 20 > 20 > 5 > 9 > 5 > 5 > 4 > 8 > 6 > 4 > 4 > 18 > 18 > 20 > 20 > 3 > 5 > 4 > 7 > 5 > 5 > 3
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, VI. NON. Mart. <<<     >>> IV NON. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 3, V NON. Mart.

1 In Hispania, civitate Calagurritana, nativitas sanctorum martyrum Emetherii [Hemiterii] et Cheledonii: qui primum apud Legoniensem Galliciae civitatem milites, exsurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi plurimis afflicti tormentis, Calagurrim usque perducti, atque ibidem martyrio affecti sunt et coronati. Cumque eorum capita lictor incideret, miraculum populis grande apparuit. Nam unius annulus orariumque alterius, nube susceptum et in coelos evectum est. Viderunt haec omnes qui aderant, et usquequo acies oculorum intendere potuit, fulgorem auri candoremque lintei attonito sequebantur intuitu. Scribit Aureolus in libro coronatorum.
2 Apud Caesaream Palestinae sanctorum martyrum Marini militis, et Asterii senatoris, sub persecutione Valeriani. Quorum prior cum accusatus fuisset a commilitonibus quod esset Christianus, et interrogatus a iudice Christianum se esse clara voce testaretur, tres ei horae ad deliberandum indultae sunt. Cumque a tribunalibus fuisset egressus, a beato Theotecno eiusdem urbis episcopo plurimum in fide confortatus, repetens continuo tribunal iudicis confidentissime respondit: Obedire oportet Deo magis quam hominibus [Act. V], et illico martyrii coronam capitis abscissione suscepit. Cumque praefatus Asterius capite truncatum martyris corpus subiectis humeris et substrata veste qua induebatur, exciperet, honorem quem martyri detulit, continuo ipse martyrium accepit. Scriptum in Historiae Ecclesiasticae libro septimo.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.58

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik