monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 14 > 27
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, IV KAL. Mart. <<<     >>> PRIDIE KAL. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, III KAL. Mart.

1 Apud Hispaniam, civitate Hispali, nativitas sancti Leandri episcopi, ad quem beatus Gregorius libros Moralium scripsit. Cuius praedicatione et industria tota Gothorum gens per Reccharedum regem ab Ariana impietate conversa est. Qui etiam fratrem eius Erminigildum regem, vivente adhuc patre haeretico, ab eadem Ariana haeresi ad catholicam fidem correxit, atque usque ad gloriosam martyrii passionem suis exhortationibus perduxit.
2 Eodem die in Alexandria nativitas sancti Iuliani martyris, qui cum ita podagra constrictus esset, ut neque incedere neque stare posset, cum his qui eum in sellula portabant iudici offertur. Quorum unus quidem statim negavit, alter nomine Eum [Eunus] cum Iuliano sene in Domini confessione perdurat. Quique [Ambo] iubentur camelis impositi per totam circumduci urbem et flagris, hinc inde stipante populo, laniari, usquequo finem ipsis verberibus sortirentur.
3 Apud Lugdunum sancti Baldemeris [Baldomeri] viri Dei, cuius sepulcrum crebris miraculis illustratur.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik