| 1 | In civitate Pamphyliae Perge nativitas beati Nestoris episcopi, qui persecutione Decii, cum die noctuque orationi insisteret ut grex Christi custodiretur, comprehensus a quodam Irenarcho, qui erat princeps Curiae civitatis, velut aries sine macula oblatus est praesidi Pollioni. Et cum nomen Christi mira libertate et alacritate confiteretur, deos autem gentium daemonia pessima memoraret, iussus ab eodem praeside suspendi in equuleo, et crudelissime torqueri, laetus psallebat dicens: Benedicam Domino in omni tempore, semper laus eius in ore meo [Psal. XXXIII]. Praeses vero, stupens super tanta tolerantia et volens eum blandis verbis a fide revocare, dixit ei: 'Vis esse nobiscum, aut cum Christo tuo?' Cui sanctus Nestor cum magno gaudio respondit dicens: 'Cum Christo meo et eram et sum et ero.' Tunc indignatus praeses dedit adversus cum sententiam, ut qui Iesum crucifixum sub Pontio Pilato fateretur, tanquam devotus Deo suo illius subiret sententiam, et ligno affixus esset patibulo, docebat assistentem populum Christianum, ut in fide et charitate Christi persisterent, et libentissime compaterentur, ut et simul glorificarentur. Post haec petens omnem astantem turbam fidelium, ut genua figentes orarent cum ipso, cum compleret orationem et dixissent omnes, Amen, reddidit spiritum. Consummavit autem martyrium suum quinta Sabbati, hora tertia. |
| 2 | Eodem die, beati Alexandri Alexandrinae civitatis episcopi, gloriosi senis, qui post beatum Petrum Arium presbyterum suum haeretica impietate depravatum, et a divina veritate disiunctum, de Ecclesia eiecit, et postea inter trecentos et octo Patres eumdem in Nicaeno concilio damnavit. |