monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11 > 15 > 17 > 29 > 25 > 21 > 21 > 13 > 28 > 2 > 11 > 6 > 16 > 24 > 28 > 12 > 26 > 19 > 22 > 21 > 13 > 24 > 27 > 24 > 15 > 11 > 24 > 10 > 6 > 10 > 11 > 18 > 30 > 14 > 18 > 19 > 9 > 19 > 17 > 17 > 13 > 28 > 29 > 13 > 29 > 24 > 8 > 15 > 10 > 26 > 16 > 25 > 23 > 11 > 9 > 18 > 20 > 21 > 19 > 21 > 22 > 17 > 29 > 21 > 8 > 10 > 4 > 16 > 13 > 10 > 16 > 5 > 27 > 11 > 18 > 24
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, VII KAL. Mart. <<<     >>> V KAL. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, VI KAL. Mart.

1 In Palaestina nativitas S. Matthiae apostoli, qui de septuaginta discipulis pro Iuda traditore in apostolatum electus: in Iudaea Evangelium praedicavit.
2 Item inventio capitis praecursoris Domini, tempore Martiani principis, quando idem praecursor duobus monachis primum, ubi eius caput celatum iaceret revelavit. Constat autem quia imminente festivitate Paschali fuerit, sicut in Evangelio patet, decollatus, et anno post hunc sequente, cum denuo tempus Paschale rediret, mysterium Dominicae passionis esse completum. Et propterea quod in libro Sacramentorum nativitas eius quarto Kalendarum Septembrium die notatum est, et in Martyrologio, quod Eusebii et Hieronymi vocabulis insignitum est, legitur IV Kal. Sept. in Emissa [Edessa] civitate Phoenicis provinciae nativitas S. Ioannis Baptistae die quo decollatus est, non specialiter ipsum diem decollationis eius, sed diem potius quo caput eius in eadem civitate repertum atque in ecclesia est conditum, designat.
3 Siquidem duo monachi Orientales venerant adorare Hierosolymis, et loca sancta videre. Quibus per revelationem assistens idem praecursor Domini, praecepit ut ad Herodis quondam regis habitaculum accedentes, caput suum ibi requirerent, et inventum digno honore reconderent. Quod idcirco malignae mulieres a corpore absectum in cubiculo suo diligenti cura servaverunt, ne corpori adnexum impietatem illarum denuo coarguere potuisset. Quod videlicet caput a supradictis fratribus divina gratia repertum et assumptum, sed a conviatoribus eorum sublatum, et de loco ad locum, ab homine ad hominem, quasi quiddam aliud Emissam usque perlatum est, et in quodam specu in urna sub terra non pauco tempore ignobiliter reconditum, donec denuo sese caput ipsum ostendit Marcello cuidam presbytero religioso, dum in eodem specu habitaret. Ex quo tempore coepit in eadem civitate beati Praecursoris decollatio, ipso die quo caput inventum sive elevatum est, celebrari. Denique apud alios inventio capitis eiusdem octavo Kalendas Octobris, quo die conceptus asseritur, apud quosdam vero IV Kalend. Septembr. celebratur. Decollatus vero est in castello quodam Arabiae, quod Macherunta nominatur, et corpus quidem eius in civitate Samaria, quae nunc Sebaste dicitur, caput autem in Hierosolymis humatum est. At vero ossa eius tempore procedente Hierosolymam translata, ac mox Alexandriam missa, nunc ibidem in ecclesia quae nominis ipsius est honore consecrata, servantur. Caput quoque de Edissa Constantinopolim per Theodosium imperatorem deportatum, extra urbem in ecclesia regio cultu composita, frequentatur. Quod divina providentia constat actitatum, ut scilicet per plura loca deportatis B. martyris reliquiis plura virtutum signa fierent, pluresque per memoriam doctrinae et vitae illius ad fidem et dilectionem eius quam praedicaverat, confluerent, pluresque per memoriam doctrinae et vitae illius ad fidem quae iustificat et salvificat converterentur.
4 Item Romae Absalonis.
5 In Caesarea Cappadociae, Heroli, Lucii et Sergii martyrum.
6 In Africa, Iuliani, Iuliae et aliorum plurimorum.
7 In Nicomedia, Luciani presbyteri.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.50

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik