Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, VII KAL. Mart.
| 1 | Apud Smyrnam [Sirmium] sancti Synerii [Sireni] monachi, qui tempore Maximiani imperatoris, cum unus ex domesticis eius uxorem hora incongrua in horto quem ipse sibi excolebat deambulantem acrius increpando repulisset, iubente Maximiano tentus, et Christianum se esse confessus, capite caesus est. |
| 2 | Item aliorum septuaginta duorum, qui ibidem passi sunt. |
| 3 | Romae, S. Polycarpi presbyteri, qui cum B. Sebastiano plurimos ad fidem Christi convertit atque ad martyrii gloriam perduxit. |
| 4 | Smyrnae nativitas sanctorum Erotis et Carpophori. |
| 5 | In Pannoniis, sanctorum Seneroti, Antigoni, Rutuli, Libii. |
| 6 | In Africa, Grysionii, Zenonis et aliorum multorum. |