Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, VIII KAL. Mart.
| 1 | Apud Antiochiam Syriae cathedra S. Petri apostoli. |
| 2 | Apud Alexandriam Abilii episcopi, qui post B. Marcum secundus episcopus tredecim in annos sacerdotium administravit. |
| 3 | Apud Hierapolim, S. Papiae episcopi, auditoris S. Ioannis apostoli. |
| 4 | Item B. Aristionis, qui unus fuit de septuaginta duobus discipulis Christi. |
| 5 | In Nicomedia nativitas sanctae Teglae [Teclae] virginis, discipulae S. Pauli apostoli, quae sub Nerone imperatore pro Christi nomine igni est tradita, sed non est usta. Postea vero bestiis atque serpentibus deputata et proiecta est, sed a nullo eorum est laesa. Ad extremum vero in Seleucia cum virginitatis martyrio atque virtutum honore per somnum pacis migravit ad Dominum. |
| 6 | Romae via Tiburtina ad S. Laurentium nativitas S. Concordiae, quae Deciana persecutione trucidata est. |