monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 3 > 20
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, XI KAL. Mart. <<<     >>> IX KAL. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, X KAL. Mart.

1 Romae, via Appia, in coemiterio Callixti depositio Gaii episcopi.
2 Apud Cyprum nativitas Potamii, Nemesii et Didymi.
3 Alibi Victoris et Coronae, et aliorum viginti.
4 Apud Tyrum, quae est urbs maxima et celebris Phoenicis, beatorum martyrum quorum numerum Dei sola scit scientia. Quos, iubente Diocletiano, Veturius magister militiae diversis tormentorum generibus sibi invicem succedentibus occidit. Primo flagris per omne corpus martyres Dei carpebantur; post haec tradebantur ad bestias, adhibebantur leones, ursi, pardi atque ferarum genus, equi quoque et tauri; quibus ferro et igni feritas addebatur. Sed cum nulla ferarum eos laederet, furor belluarum transit in homines, et cum gladiis peragerent quod bestiis nequiverunt, etiam cadavera occisorum marinis fluctibus immiserunt. Quorum primi et praevii fuerunt Tyrannio et Sylvanus episcopi, qui parvo tempore interposito bestiarum dentibus martyrium compleverunt; et Peleus et Linus episcopi, qui cum plurimis clericis igne consumpti sunt. Zenobius presbyter quoque venerabilis capite fuit caesus.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.47

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik