monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18 > 12 > 12 > 2 > 2 > 3 > 14 > 31 > 22 > 26 > 19 > 14 > 22 > 26 > 19 > 18 > 20 > 10 > 10 > 15 > 15 > 14 > 14 > 15 > 23 > PROLOGUS > 28 > 14 > 27 > 15 > 15 > 11 > 20 > 17 > 11 > 17 > 25 > 13 > 16 > 18
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, XIII KAL. Mart. <<<     >>> XI KAL. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, XII KAL. Mart.

1 Hierosolymis, B. Simeonis episcopi et martyris, qui traditur propinquus Salvatoris fuisse secundum carnem. Constat tamen quia de Cleopha cuius filius fuit, frater erat Ioseph.
2 Eodem die nativitas sanctorum martyrum Claudii et uxoris eius Praepedignae, et filiorum Alexandri et Curiae, et fratris Claudii B. Maximi: qui cum essent praeclarissimi generis, agente fratre eorum Gabinio presbytero, baptizati sunt a B. Gaio pontifice Romano. Et postmodum tenti, iubente Diocletiano, a iudice Iulio. Et Claudius quidem cum uxore sua et filiis deportatus in exsilium; deinde incendio concremati, odoriferum sacrificium martyrii Deo reddiderunt. Ac sic postmodum apud Ostiam in reuma iactati sunt: quorum reliquias Christiani perquisitas, iuxta civitatem sepelierunt.
3 In Africa, Rutuli, Sylvani, Classici, Secundini, Fluctuli [Fructuli], Damasi.
4 Interamnis Pauli et aliorum multorum.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.46

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik