monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11 > 15 > 17 > 29 > 25 > 21 > 21 > 13 > 28 > 2 > 11 > 6 > 16
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, XV KAL. Mart. <<<     >>> XIII KAL. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, XIV KAL. Mart.

1 Nativitas S. Onesimi, pro quo B. Paulus apostolus Philemoni familiares litteras mittit. Quem idem beatus apostolus episcopum ordinans, eique praedicationis verbum committens, apud Ephesiorum civitatem reliquit. Cui episcopus post B. Timotheum et ipse praesedit. Qui Romam perductus, atque ibi pro fide Christi lapidatus, sepultus est ibi primum Christi martyr. Inde ad loca ubi fuerat ordinatus episcopus corpus eius delatum.
2 In Cumis nativitas S. Iulianae virginis. Quae temporibus Maximiani imperatoris, primo a patre suo Africano caesa et graviter cruciata est, deinde et a praefecto Eleusio, quem sponsum habuerat, nuda virgis caesa, et a capillis suspensa, et plumbo soluto a capite perfusa, et rursum in carcerem recepta, ubi palam cum diabolo conflixit; et rursum evocata, rotarum tormenta, flammas ignium, ollam ferventem superavit, ac decollatione capitis martyrium consummavit. Quae passa est quidem in Nicomedia, sed post paucum tempus, Deo disponente, in Campaniam translata.
3 Eodem die in Aegypto Iuliani cum aliis numero quinque millibus.
4 In Hispania, civitate Barcillone, S. Cucufatis martyris.
5 In Africa, sancti Maximi.
6 Item Secundae, Sauli [Seleuci].
Notkerus Balbulus HOME

csg456.44

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik