monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19 > 22 > 13 > 15
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, XVI KAL. MARTII. <<<     >>> XIV KAL. Mart.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, XV KAL. Mart.

1 Romae Cratonis martyris: qui cum haberet filium Chaeremonem nomine, qui inciderat in aegritudinem gravissimam, ad eumque sanandum B. Valentinum Interammensem episcopum evocasset, eidemque ipsum sub tali conditione obtulisset, ut si puer sanaretur, ipse cum omni domo sua fieret Christianus, sanato puero, ipse quod promiserat implevit; atque cum uxore et universa domo baptizatus, non post multos dies martyrio consummatus est.
2 Interamnis, sanctae Agapae [Agapis] virginis.
3 In Brixia, Faustini martyris.
4 In Antiochia, Iosephi diaconi.
5 Apud Sebasten civitatem passio S. Blasii episcopi. Qui multorum patrator miraculorum sub praeside Agricolao post diutinam caesionem, post carcerem, atque inde suspensionem in ligno ubi pectinibus ferreis carnes eius disruptae sunt; postea iterum teterrimum carcerem, post demersionem in lacum, unde supernatans salvus exivit: iubente iniquissimo iudice capite ad extremum cum duobus pueris truncatur, felicia regna una cum ipsis ingressus. Ipso autem adhuc agonizante septem mulieres beatissimae, quae guttas sanguinis eius profluentes de beatissimis plagis corporis ipsius colligebant, deprehensae quod essent Christianae, post caminum ignis, ubi plumbo superinfusae sunt, post pectines ferreos, quibus carnes earum disruptae, post aereas tunicas excandentes, novissime data sententia gladio percussae, datoque pretio sanguinis, vitam merebantur aeternam.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.43

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik