Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, XVI KAL. MARTII.
| 1 | Romae nativitas S. Valentini presbyteri, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia fustibus caesus, et sic decollatus est sub Claudio Caesare. |
| 2 | Eodem die Romae passio S. Valentini Interamnensis episcopi. Qui tentus a paganis ac virgis caesus, et post diuturnam caedem custodiae mancipatus, cum superari non posset, mediae noctis silentio, eiectus de carcere, decollatus est, iussione furiosi Placidi Urbis praefecti. Quem cum discipuli eius Proculus, Ephebus et Apollonius ad civitatem suam retulissent, et hoc consulari Leontio nuntiatum fuisset, iussit eos capite caedi. Qui non sunt longe a corpore S. Valentini sepulti. |
| 3 | Item Romae, via Ardeatina, Feliculae, Vitalis, Zenonis. |
| 4 | In Egea civitate S. Iuliani. |
| 5 | Apud Alexandriam nativitas sanctorum martyrum Bassi, Antonii, Protolici, qui in mare mersi sunt. Item Cyrionis presbyteri, Moyseos, Bassiani lectoris, Agathonis exorcistae, qui omnes igni combusti sunt. |
| 6 | Item Dionysii et Ammonii decollatorum. |