| 1 | In Hispaniis, civitate Barcillone, nativitas S. Eulaliae virginis et martyris: quae passa est tempore Diocletiani imperatoris sub praefecto Hispaniarum Datiano; quando sub eodem apud Barcillonem sanctum Cucufatem, et apud Gerundam sanctum Felicem, gloriosas constat martyrii accepisse coronas. |
| 2 | In Africa passio S. Damiani militis. |
| 3 | Alexandriae Modesti et Ammonii infantum. |
| 4 | Romae Gregorii papae secundi, qui rexit Ecclesiam sedecim annis, Leonis et Constantii imperatorum temporibus. Qui vir castus, et in divinis Scripturis eruditus, in Germaniam per Bonifacium episcopum verbum salutis praedicavit. Idemque, ut in quadragesimali tempore, quinta feria ieiunium atque missarum celebratio fieret, quod non agebatur, instituit. |