monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, IV ID. FEBR. <<<     >>> PRIDIE ID. FEBR.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, III ID. FEBR.

1 Romae Calocerii et Parthenii. In Apamia Paeonis et Eufraxii.
2 Apud Lugdunum Desiderii episcopi et martyris, qui beatus vir passus quidem est in Prisciniaco villa, territorio Lugdunensi, X Kal. Iunii. Translatus est autem Viennam in civitatem sui episcopatus.
3 Alexandriae, depositio S. Euphrosynae, quae in monasterio mira virtute abstinentiae et miraculis etiam claruit.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.41