monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 21 > 11 > 15 > 17 > 29 > 25 > 21 > 21 > 13 > 28 > 2 > 11 > 6 > 16 > 24 > 28 > 12 > 26 > 19 > 22 > 21 > 13 > 24 > 27 > 24 > 15 > 11 > 24 > 10 > 6 > 10
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, V ID. FEBR. <<<     >>> III ID. FEBR.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, IV ID. FEBR.

1 Romae nativitas sanctorum martyrum Zotici, Hireni, Iacinthi et Amantii.
2 Item Romae, via Lavicana, militum decem.
3 Eodem die in Oriente sanctae Sotheris virginis, quae graviter et diutissime alapis caesa, cum caetera quoque poenarum genera vicisset, gladio martyrium consummavit.
4 In Campania sancti Sylvani episcopi et confessoris.
5 In Bethlehem civitate Iudae, sub Herode rege, passio sanctorum Andreae et Aporii.
6 Sanctonis civitate depositio sancti Troiani episcopi et confessoris, et Baldegundis abbatissae.
7 Eodem die depositio sanctae Scholasticae virginis, cuius animam frater eius, sanctus Benedictus abbas, vidit in columbae specie coelos petere. Quod fratribus, matutinorum hymnis expletis, intimavit et Deo gratias inde retulit.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.40

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik