monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 8
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, VII ID. FEBR. <<<     >>> V ID. FEBR.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, VI ID. FEBR.

1 In Armenia Minore nativitas sanctorum Dionysii, Aemiliani et Sebastiani.
2 Eodem die apud Alexandriam nativitas sanctae Cointhae martyris: quam pagani correptam ad idola perducentes adorare cogebant. Quod cum illa exsecrans recusaret, vincula pedibus eius innectentes, et per plateas totius civitatis eam trahentes, horrendo supplicio discerpserunt.
3 Romae depositio S. Pauli episcopi et Iulii papae.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.39