monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9 > 20 > 8 > 4 > 3 > 3 > 8 > 9 > 20 > 5 > 6 > 8 > 5 > 20 > 9 > 9 > 9 > 4 > 8 > 8 > 8 > 4 > 1 > 4 > 20 > 20 > 5 > 9 > 5 > 5 > 4 > 8 > 6
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, NON. FEBR. <<<     >>> VII ID. FEBR.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, VIII ID. FEBR.

1 Romae via Appia in eiusdem coemeterio passio S. Sotheris virginis et martyris.
2 Apud Caesaream Cappadociae nativitas S. Dorotheae virginis; quae cum duobus sororibus Christe et Calliste, quae a fide nuper apostatabant, vitae doloribus, commendata esset, ut eam averterent a Christo, ipsas iterum convertit ad Christum: ita ut a praefecto in cupam ferventem missae, ad martyrii palmam pervenerint. Postea vero ipsa sub Sapricio provinciae ipsius praeside, primum equulei extensione vexata, dein palmis diutissime caesa, ad ultimum capitali sententia punita est. Cumque egrediens de praetorio duceretur ad mortem, Theophilus quidam scholasticus ait ad eam. 'Eia tu, sponsa Christi, mitte mihi mala de paradiso Christi tui.' Quae statim promisit se esse missuram. Ubi ergo ventum est ad locum in quo iugulanda erat, pauper [parumper] oratione facta, protulit orarium suum, et vocato ad se quodam puerulo annorum sex, misit Theophilo, dicens: 'Dic ei: Dorothea ancilla Dei mittit tibi mala de paradiso Christi sui.' Accipiens ille et gratias agens quod petitionem eius implesset, coepit sibi faciem tergere. Tantaque repente suavitate perfusus est, ut tota mente mutatus cum grandi exsultatione, et clara voce saepius replicaret: 'Benedictum nomen Domini Iesu Christi.' Ob quam confessionem mox et ipse tentus ac suspensus in equuleo, tanta crudelitate tortus est, ut omnes circumstantes exhorrescerent. Novissime vero caeso capite martyrium consummavit.
3 Eodem die nativitas Antholiani, qui apud urbem Arvernam martyrio coronatus.
4 In Gallia, civitate Aderato [Atrebati], depositio sancti Vedasti episcopi et confessoris.
5 In Hellone monasterio depositio S. Amandi episcopi et confessoris.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik