monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 15 > 5
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, PRIDIE NON. FEBR. <<<     >>> VIII ID. FEBR.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, NON. FEBR.

1 In civitate Patris ordinatio episcopatus S. Andreae apostoli.
2 In Sicilia, urbe Catina, passio S. Agathae virginis sub Decio imperatore, proconsule Quintiano: quae post alapas et carcerem, post equuleum et tortiones, post mamillarum abscissionem, sed a Domino sanationem, post volutationem in testulis et carbonibus, tandem in carcere consummata est.
3 Viennae, beati Aviti episcopi. Cuius fide et industria atque admirabili doctrina, tempore Gundebaldi regis, ab infestatione Arianae haereseos Galliae defensae sunt.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik