Notkerus Balbulus, Martyrologium, 2, KAL. FEBR.
| 1 | Apud Antiocham S. Ignatii episcopi et martyris. |
| 2 | In Graecia, Polycarpi episcopi. |
| 3 | Ravennae, S. Severi episcopi. |
| 4 | Apud Smyrnam nativitas S. Pionii martyris, qui persecutione Antonii [Antonini] Veri, post insuperabilem responsionum constantiam, et squalorem carceris, ubi multos fratrum ad martyrium suis exhortationibus roboravit; ad ultimum cruciatibus multis vexatus, clavis confixus, et ardenti rogo superpositus, beatum pro Christo sortitus est finem. Passi sunt cum eo alii quindecim. |
| 5 | Eodem die, beati Effrem, Edessenae Ecclesiae diaconi. |
| 6 | In Hibernia nativitas S. Brigittae virginis, quae magnorum meritorum et sanctitatis esse praedicatur, adeo ut cum lignum altaris in testimonium virginitatis suae tetigisset, viride sit effectum. |
| 7 | Eodem die S. Pauli episcopi civitatis Tricassinae; cuius et vita virtutibus claruit, et mors pretiosa miraculis commendatur. |