monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19 > 22 > 13 > 15 > 13 > 16 > 118 > 13 > 2 > 16 > 27 > 2 > 10 > 2 > 12 > 15 > 10 > 12 > 14 > 26 > 25 > 14 > 23 > 21 > 12 > 11 > 26 > 31
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, III KAL. FEBR. <<<    

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, PRIDIE KAL. FEBR.

1 Apud Alexandriam nativitas S. Metrani martyris: quem pagani correptum iubent impia verba proferre. Quod illo recusante, omne corpus eius fustibus colliserunt. Vultumque et oculos acutis calamis terebrantes, extra urbem cum cruciatibus expulerunt. Ibique quod in eo supererat spiritus, lapidibus eiecerunt.
2 Item Alexandriae, Tarsitii, Zotici et Ammonii.
3 In Africa, Victoris, Publii, Saturnini et Polycarpi. Item Thyrsi, Gelasii et Gallinici.
4 Eodem die apud Trientinam [Tridentinam] urbem beati Vigilii episcopi et martyris.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik