monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, VII KAL. FEBR. <<<     >>> V. KAL. FEBR.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, VI KAL. FEBR.

1 In Africa nativitas S. Iuliani, Vincentiae et aliorum triginta duorum.
2 Nativitas S. Ioannis episcopi Constantinopolitani, qui pro mira et pretiosissima doctrina Chrysostomus appellatur: quod Latine interpretatur oris aurei vel os aureum habens. Qui per multos agones vitam promeruit sempiternam.
3 Item Marii abbatis monasterii Badocensis, vita et virtutibus clari.
4 In Bethlehem Iudae dormitio Paulae, matris Eustochiae [Eustochii] virginis Christi. Quae cum esset ex nobilissimo genere senatorum Romae, abrenuntians saeculo, et opibus suis in pauperes erogatis, Christi consecuta est paupertatem, et apud praefatum oppidum, Dominica nativitate gloriosum, monasterii virginalis exstitit mater. Cuius Vitam virtutibus admirandam S. Hieronymus scribens, testatur eam longe coronatam esse martyrio. Eiusdemque petitionibus annuens, confecit plurima opuscula.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik