monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 17 > 14 > 11 > 27 > 13 > 16 > 16 > 2 > 2 > 27 > 18 > 14 > 2 > 12 > 12 > 19 > 11 > 11 > 28 > 17 > 17 > 23 > 29 > 25 > 31 > 26 > 17 > 19 > 25 > 22 > 19 > 22 > 13 > 15 > 13 > 16 > 118 > 13 > 2 > 16 > 27 > 2 > 10 > 2 > 12 > 15 > 10 > 12 > 14 > 26 > 25 > 14 > 23 > 21 > 12 > 11 > 26 > 31 > 19 > 22 > 17 > 21 > 2 > 26
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, VIII KAL. FEBR. <<<     >>> VI KAL. FEBR.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, VII KAL. FEBR.

1 Nativitas sancti Polycarpi, qui beati Ioannis apostoli discipulus, et ab eo Smyrnae episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit. Postea vero, regnante Marco Antonino et Lucio Aurelio Commodo, quarta post Neronem persecutione, Smyrnae sedente proconsule, et universo populo in amphitheatro adversus eum conclamante, igni traditus est. Sed flamma in modum camerae curvata, specie quasi veli navis vento sinuati, supra corpus martyris stetit. Quod corpus in medio positum, non erat ut caro ardens, sed tanquam si aurum aut argentum in fornace candesceret. Tum praeterea odorem naribus suis circumstantes hauserunt tanquam thuris incensi, vel pretiosissimi flagrantis unguenti. Ad ultimum, videntes sceleris ministri corpus igne non posse consumi, iusserunt propius accedere confectores, et corpus cui ignis cesserat, mucrone transfodere. Quo facto tam largus profusus est sanguis, ut restingueret rogum. Cum quo et alii duodecim ex Philadelphia venientes, apud praefatam urbem martyrio consummati sunt. Tunc etiam Germanicus athleta Christi insignis, ad bestias damnatus, et ultro ad devorationem sui provocans, veloci morte coronam adeptus est vitae aeternae.
2 Eodem die sanctorum martyrum Theogenis cum aliis triginta sex.
3 Item apud Biturigas beati Sulpitii episcopi et confessoris.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.28

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik