| 2 | In Hispaniis nativitas sancti Vincentii diaconi et martyris: qui cum S. Valerio episcopo suo a Caesareae Augustana civitate Valentiam usque gravibus nexus catenis, iubente Datiano, perductus est; ibique fame et squalore carceris diu maceratus, tormentis equulei et ungularum horrenda laceratione vexatus, etiam grabato ferreo diutissime ustulatus, arvinae guttis et crepitante sale respersus est. Post haec in teterrimum carcerem trusus, divaricatis in nervo cruribus, super acutissima testarum fragmenta proiectus est. Ubi nocte lux ingens apparuit, et virtute Dei solutus martyr, inter angelos, a quibus visitari meruit, hymnum canebat, ita ut ipse custos carceris crederet Christo. Mane autem facto, cum misisset eum Datianus, et iussisset in lecto mollissimo reclinari, ut aliquantulum recreatus, acrius denuo torqueretur, infatigabilem spiritum Christo reddidit. Tunc Datianus corpus eius in campum proiici et feris atque avibus iussit exponi. Sed mox corvus divinitus ad custodiam eius datus, non solum aves alias arcebat, sed et immanem lupum a sancto corpore repulit. Quod cum Datiano nuntiatum esset, iussit eum insutum culeo in profundum maris cum gravissimo saxi pondere demergi. Sed prius, virtute Dei super undas innatans, ad littus delatus et arenis conditus est, quam remiges portum tangere potuissent. Inde cum se sanctus martyr cuidam fideli anui revelasset, persecutionis rabie cessante, a Christianis reverenter sublatus, et in ecclesia tumulatus est. |
| 3 | Nativitas S. Anastasii monachi et martyris de Perside: qui post plurima tormenta carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesaraea Palestinae perpessus fuerat a Persis, postremo in Perside multa poena afflictus, atque ad ultimum decollatus est a rege eorum Chosdroe cum aliis septuaginta. Reliquiae corporis eius primo Hierosolymis ad monasterium, deinde Romam delatae, venerantur in monasterio B. apostoli Pauli quod dicitur ad Aquas Salvias. |