| 1 | Athenis Publii episcopi, qui cum Paulo apostolo, in insulam naufragio eiecto, post patris sui a febribus et dyssenteria curationem, non modicam humanitatem praestitisset, per eius praedicationem ad Christum conversus, in tantum gratia Dei profecit, ut ab ipso Apostolo Atheniensibus ordinatus episcopus martyrio sit coronatus. |
| 2 | Romae S. Agnetis, quae sub praefecto Urbis Symphronio, pro eo quod Christi et virginitatis amore filium eius maritum accipere noluisset: ad lupanar illusionis gratia perducta ac denudata, primum capillis suis contecta, deinde coelesti veste donata, ipsum praefecti filium se impudentius appetentem, et ob hoc a diabolo praefocatum, orationis virtute suscitavit. Post haec ignibus iniecta, sed eis merito sanctitatis eius exstinctis, gladio percussa est. Quae postea parentibus suis inter multitudinem virginum auro textis cycladibus indutarum apparens, gloriam Dei, qua fruebatur in coelis, aperta voce praedicabat in terris. In Hispaniis, civitate Tarracone, nativitas SS. Fructuosi episcopi, Augurii et Eulogii diaconorum. Qui tempore Gallieni imperatoris, sub Aemiliano praeside, primo in carcerem trusi, deinde flammis iniecti, exustis vinculis, manibus in modum crucis expansis orantes ut urerentur, obtinuerunt. Ex mox quidam e fratribus et filia praesidis, quae astabat, viderunt sanctorum animas ad coelum ascendere coronatas. |