monumenta.ch > Notkerus Balbulus > 4 > 3 > 20 > 3 > 20 > 23 > 23 > 18 > 27 > 18 > PROLOGUS > 11 > 11 > 14 > 15 > 17 > 25 > 17 > 25 > 20 > 15 > 16 > 16 > 13 > 13 > 18 > 18
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, XVI KAL. FEBR. <<<     >>> XIV KAL. FEBR.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, XV KAL. FEBR.

1 Cathedra S. Petri apostoli, qua primum Romae sedit: cum enim idem princeps apostolorum Hierosolymis et in Caesarea atque in caeteris civitatibus Iudaeorum primum praedicasset Evangelium, ad praedicandum postea gentibus missus, venit Antiochiam, ibique fundans Ecclesiam, praefuit eidem annis . . . [apud Baron., annis septem]. Inde quoque pergens Romam venit secundo Claudii Caesaris anno, ibique Evangelium instantissime praedicans viginti et quinque annis eiusdem urbis episcopatum rexit.
2 Item Romae nativitas S. Priscae virginis et martyris.
3 In Ponto nativitas SS. martyrum, Moysei et Ammonii: qui cum essent milites, primo ad metalla deputati, novissime vero igni deputati sunt.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik