| 1 | In Aegypto, apud Thebaidem, depositio B. Antonii monachi, qui sine ulla scientia litterarum, Scripturas divinas, et memoriter audiendo tenuisse, et prudenter cogitando intellexisse et inimitabilem vitam ac miraculis claram a pueritia usque ad decrepitam senectutem duxisse, et multos sanctitatis suae discipulos reliquisse, toto orbe Christiano praedicatur. Obiit autem in pace sub imperatore Constantino, anno aetatis suae centesimo quinto, et sepultus in eremo a suis discipulis, sicut ipse vivens praeceperat, occultatus est. Cuius corpus, sub Iustiniano imperatore divina revelatione repertum, Alexandriam delatum est, et in ecclesia B. Ioannis Baptistae humatum. |
| 2 | Lingonis, nativitas sanctorum geminorum Speusippi, Elasippi et Melasippi [Eleusippi et Meleusippi]: qui cum essent viginti quinque annorum, cum avia sua Leonilla, et Ionilla, et Neone martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris. Gemini quidem in una arbore suspensi, ligatis manibus sursum, pedibus vero iusum [id est, deorsum], ita extenti ut pene putarentur ab ipsa membrorum compage separari. Et post in ignem praecipitati, nec tamen flammis laesi: inter verba orationum simul migraverunt ad Dominum. Ionilla, haec videns, confessa est se etiam Christianam, et comprehensa a turbis, a capillis suspensa, ac multis afflicta suppliciis, cum Christum negare noluisset, cum Leonilla est simul gladio perempta. Neon exceptor gestorum et ipse Christo nomen confessus martyrio coronatus est. Docuit autem et baptizavit geminos hos Benignus presbyter, quem misit ab Oriente B. Polycarpus Myrneorum [Smyrnaeorum] episcopus, Ioannis apostoli auditor, in Galliam cum Andochio compresbytero et Thyrso diacono. Sepulti sunt autem iidem gemini in secundo milliario ab urbe Lingonensi. Turbon quoque scribens victorias confitentium Dominum, non post multum temporis martyrium perpessus est. |