| 1 | Romae, via salaria, in coemeterio Priscillae, nativitas S. Marcelli papae. Hic fecit coemeteria via Salaria, et viginti quinque titulos in urbe Roma constituit propter baptismum et poenitentiam multorum, qui convertebantur ex paganis et propter sepulturas martyrum. Qui iubente Maximiano imperatore primo fustibus caesus, et a facie eius quem corripiebat expulsus est. Deinde audiens quod domum sanctae Lucinae, quam ipse proscriptione damnaverat, eo quod de facultatibus suis Christianis donaverit, ecclesiam faceret, atque in ea missas celebraret, in media civitate iussit in eadem ecclesia plancas sterni, ad animalia extabuli [catabuli] publici, et eumdem episcopum ad servitium animalium deputavit, cum custodia publica. Ubi etiam post multos annos serviendo, indutus amictus cilicino, defunctus est, et conditus aromatibus a Ioanne presbytero et B. Lucina, sepultus est in coemeterio Priscillae. |