| 2 | In Campania Nola civitate Felicis presbyteri: cuius episcopus Maximus cum persecutione territus fugisset in eremum, beatus Felix, captus et vinculis astrictus, ante praesidem est adductus et fustibus caesus. Deinde in equuleo tortus, et in carcere vinculatus, et cocleis ac testulis superpositus: nocte ab angelo Domini confractis catenis, et scissa trabe qua pedes eius astringebantur, sacerdotem suum requirere iubebatur. Quem cum senio praegravatum, fame consumptum, gelu constrictum, clausis oculis strictisque dentibus semivivum vixque spirantem aegre tandem aliquando reperisset, et non haberet quid defecto seni porrigeret, ecce subito de sentibus uvam dependere miratus, in os confessoris expressit, et refocillatum atque humeris impositum ad civitatem perduxit, ac sub tugurio cuiusdam viduae clanculo pavit. Deinde captus et in exsilium trusus, cum multos ibidem per signorum ostensionem converteret: post inde regressus, cum iterum ad tormenta quaereretur, sed divina providentia occultatus, apud Nolam multis virtutibus illustrissimus emineret, adeo ut cunctus populus eum sibi pontificem postularent: non consensit, sed alio pro se ordinato, ipse nihilominus per duodecim annos Dei servitio insistens, Dominica die mysteriis confectis migravit ad Christum. Sepultusque est non longe ab urbe Nola, in loco qui dicitur Pincis. |
| 3 | In Spoletana civitate nativitas Pontiani martyris, qui passus est temporibus Antonini imperatoris, sub Fabiano iudice. Qui cum nollet idolis sacrificare, iussit eum virgis caedi crudelissime. Deinde nudis pedibus super carbones ardentes ambulare, postea duos ei leones immitti, a quibus cum nocitus non fuisset, liquefacto plumbo perfusus est; cumque nec in hoc laederetur, capite truncatus est. |