monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6 > 6 > 4 > 9 > 9 > 20 > 8 > 4 > 3 > 3 > 8 > 9 > 20 > 5 > 6 > 8 > 5 > 20 > 9
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, VI ID. IAN. <<<     >>> IV ID. IAN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, V ID. IAN.

1 In Mauritania, civitate Caesariensi, passio S. Martianae virginis et martyris.
2 Eodem die apud Antiochiam S. Iuliani martyris, et Basilissae virginis: qui locupletissimorum cura parentum, pro eo quod erant unici, renitentes et inviti specietenus in coniugio copulati, sed sanctissimo voto per aliquot annos pariter in virginitate manentes, monasteria de rebus suis in Antiochiae municipiis instituerunt, ita multa et frequentia, ut Iulianus ad decem millia monachorum Pater; Basilissa vero multarum virginum Mater existeret. Quas ante se ad regnum coelorum praemittens, et ipsa subsequitur. Iulianus vero postmodum a Martiano praeside perquiritur. Quo tempore rabies crudelissima, ad persequendum sanctos Dei sub Diocletiano et Maximiano exardescens, multitudinem sacerdotum et ministrorum Ecclesiae Christi propter immanitatem persecutionis ad eum confugere coegit. Comprehensus itaque cum hac ingenti multitudine, ipse praesidis audientiae est reservatus, caeteri servi Dei iussu crudelissimi ducis accenso igne, eisque apposito, in quo consistebant loco consumpti sunt. Ubi ad commodandam [commendandam] pretiosam mortem sanctorum, tertia, sexta, nona, sed et vespertina hora, psallentium Deo chori feruntur auditi. Beatus autem Iulianus primum auditus rigidissimis fustibus caesus est. Cumque caederetur, unus ministrorum, praesidi necessarius, oculum amisit, quem, B. Iuliano orante, illico recepit, et Christo credens, statim ab insano iudice decollatur. Inde B. Iuliano ducto ad fanum daemonum, ad quingenta simulacra comminuta atque in pulverum sunt redacta: qui pro hoc [cum pro hoc] in profundissimum et obscurissimum carcerem, cum Celso puero, praesidis filio, clauderetur, sed odore suavissimo et iumine mirifico donaretur, septem fratres et viginti milites, qui ad eos visitandi gratia venerunt, priores igni traditi, posteriores sunt gladio trucidati. Porro Iulianus cum Celso puero, et Antonio presbytero, atque Anastasio diversis poenis afflicti, et ipsi cum Marcionilla matrona a militibus sunt interempti.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik