Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, VII ID. IAN.
| 1 | Relatio pueri Iesu ex Aegypto. Et nativitas sancti Luciani Antiochenae Ecclesiae presbyteri et martyris, viri doctissimi atque eloquentissimi, qui Nicomediae ob confessionem Christi passus, et in quatuor partes dissectus est: quibus in singulis lapidibus ligatis et in mare demersis, alia die Helenopoli Bithyniae integrum corpus cum ipsis lapidibus inventum honorifice sepultum est. Quam urbem cum prius Drepana vocaretur, in honorem eiusdem martyris Constantinus imperator instaurans, ex nomine matris suae Helenopolim nuncupavit. |
| 2 | Item apud Antiochiam B. Cleri diaconi, qui ob confessionem Christi septies tortus, et in carcere diu maceratus, ad ultimum decollatus martyrium consummavit. |
| 3 | Passio sanctae Faustae virginis, sub Maximiano imperatore, quae Evilasium primum palatii, tortorem suum, patientiae suae virtute convertit ad fidem, necnon et praefectum cui iussum est eam torquere. Primum ergo suspensa et ferramentis lacerata, postea bestiis tradita, sed a nulla earum contaminata est. Deinde clavis caput eius confixum est. Postea in sartaginem pice ferventem missa, sed non est laesa, sicque cum Evilasio et praefecto in tormentis constituta, reddidit spiritum: populi vero Christiani haec audientes, sepelierunt corpora sanctorum. |