monumenta.ch > Suetonius > 1 > PROLOGUS > PROLOGUS > PROLOGUS > 9 > 9 > 1 > 8 > 8 > 1 > 2 > 6 > 4 > 4 > 20 > 20 > 6 > 1 > 12 > 1 > 5 > 5 > 1 > 6 > 9 > 6 > 1 > 1 > 8 > 6 > 1 > 9 > 8 > 6 > 1 > 1 > 6
Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, NON. IAN. <<<     >>> VII ID. IAN.

Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, VIII. ID. IAN.

1 Epiphania Domini: quod interpretatur manifestatio. Apud Romanos autem eadem festivitas Theophania nominatur, ut ex compositione nominis, quod Dei sit apparatio manifestetur. Quo videlicet die magi, iuxta prophetiam Balaam, cuius successores erant, dicentis: Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth, et erit Idumaea possessio eius [Num. XXIV]; et iterum: De Iacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis (ibid.), videlicet Ar, quae nunc Areopolis dicitur: ex visione incognitae prius stellae in hora nativitatis Domini in oriente, id est domi, Hierosolymam versus conspectae, in eadem regia civitate ex prophetia Michaeae de loco nativitatis Christi certius edocti, ducatu eiusdem stellae in Bethlehem puerum Iesum cum Maria matre sua invenientes, mysticis muneribus adoratum venerati sunt. Quod licet divino instinctu credatur actitatum, ut gentes quae in vicinio erant, nativitatis Dominicae ac propheticae doctrinae iam tunc participes fierent, tamen historica ratione et temporaria Christi dispensatione non caret, ut et Moabitarum duces apud parentes suspecti sibi quondam regis muneribus oblatis gratiam impetrarent, et eadem munera ad peregrinationem Aegyptiam prodessent. Neque enim iidem magi aut Chaldaei, aut Indi, aut denique Persae, iuxta quosdam fuerunt, et altero vel tertio nativitatis Domini anno eum adorandum venerunt, sed aut Moabitae et Ammonitae sive Madianitae, sancto Hieronymo id ipsum astipulante, et tertio decimo nativitatis eius die, non in Ierusalem sublimem sicut putaverunt, sed in Bethlehem humilem studio devotionis invenire, et spirituali remuneratione donari meruerunt.
2 Eodem die passio sanctae Macrae virginis, quam cum Ricovarus [Rictiovarus] praeses torqueri et in ignem praecipitari iussisset, illaesa permansit. Deinde mamillis abscissis, et squalore carceris afflicta, super testas acutissimas et prunas volutata orans migravit ad Dominum.
3 In Africa, Flori, Iocundi, Petri, Marci, Acutii, Ianuariae.
4 In Syria, sanctae Anastasiae.
5 Medonis [Rhedonis] nativitas et ordinatio episcopatus, ac transitus sancti Melani [Melanii] episcopi et confessoris. Cuius corpori superposita in mediis ignibus illaesa reperta est palla.
Notkerus Balbulus HOME

csg456.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik