Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, II. NON. IAN.
| 1 | Octana Innocentium. Apud Cretam natalis sancti Titi apostolorum discipuli. |
| 2 | In Africa sanctorum Aquilini, Gemini, Eugentii [Eugenii], Martiani, Quinti, Theodoti, Tryphonis, praeclarissimorum martyrum. |
| 3 | Eodem die apud urbem Romam sanctorum martyrum Prisci presbyteri et Priscilliani clerici, atque Benedictae religiosae feminae, qui tempore Iuliani impiissimi Augusti gladio martyrium peregerunt. |
| 4 | Item apud Romam beatae Daphrosae uxoris Fabiani martyris, quae post damnationem beati viri sui, primum relegata exsilio, deinde ab impio Iuliano iussa est capite puniri. |
| 5 | Eodem die nativitas Theogenis martyris, qui sub Licinio Caesare per Licentium tribunum passionem complevit. In Hellesponto primum inter quatuor columnas tensus, fustibus caesus est, deinde in carcerem missus, ut ibi fame interiret. Sed Domini pietate invisibili cibo ibidem per quadraginta dies pastus. In laudibus Dei assidue manebat. Ad ultimum vero in mare missus, martyrizavit. Quem Eutychus et Eustochius et Zoticus tolentes de littore maris, sepelierunt in foro Hellesponti. |
| 6 | Ipso die passio Petri agnomine Balsami, qui sub Maximiano imperatore, agente Severo praeside, suspensus et ungulis laceratus, ad extremum vero gladio percussus est, et in Aulona civitate sepultus est. |
| 7 | Eodem die passio Luciani presbyteri et martyris; qui missus a Roma praedicare verbum Dei in Galliis, post multorum conversionem ad Christum in eisdem partibus sub Iuliano imperatore capite plexus est. Ad cuius sepulcrum multa ostenduntur miracula et sanitates plurimae fiunt. |