Notkerus Balbulus, Martyrologium, 1, KAL. IAN.
| 1 | Octava nativitatis Dominicae, qua die idem Dominus circumcisus est in carne, secundum legem Moysi, et nomen, ut Iesus vocaretur, accepit, quod vocatum est ab angelo, antequam conciperetur in utero [Luc. II]. |
| 2 | Romae natalis sancti Almachii martyris, qui iubente Alipio Urbis praefecto, cum diceret: 'Hodie octavae Dominici diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum sacrificiisque pollutis,' a gladiatoribus hac de causa occisus est. |
| 3 | Item Romae sanctae Martinae virginis et martyris, qui sub Alexandro imperatore pro fide Christi multis tormentorum generibus cruciata, et ad extremum gladio est percussa: quae etiam ferocitatem leonis numine habitantis in se Spiritus sancti mitigavit, et simulacra orando destruxit, ac multos ad fidem Christi convertit. Pro cuius vindicta imperator impiam vitam se ipsum lacerando finivit. |
| 4 | Eodem die apud Spoletum Tusciae civitatem passio sancti Concordii presbyteri Romani de titulo Pastoris, temporibus Antonini imperatoris. Qui pro eo quod idolis sacrificare noluit, a Torquato comite capitalem sententiam accepit. Item Romae via Appia Coronae et militum triginta, qui sub Diocletiano Augusto pro confessione Christianae fidei martyrio coronari meruerunt. |
| 5 | In Caesarea metropoli Cappadociae, depositio S. Basilii episcopi, qui Regulam fratrum et multa alia utilia conscripsit, et super multa mirabilia quae fecit, chirographum perditi hominis, quod diabolo fecit, orando recipere meruit, et diem mortis suae propter conversionem Ioseph Hebraei distulit, et conscriptionem cuiusdam nefandi sceleris etiam defunctus abolevit. |
| 6 | In Africa natalis sancti Fulgentii Ecclesiae Ruspensis episcopi et confessoris. Qui tempore Wandalicae persecutionis, ob catholicam fidem, et eximiam doctrinam, ab Arianis multa perpessus, et diu apud Sardiniam exsilio relegatus, tandem ad ecclesiam suam redire permissus, et vita et verbo clarus sancto fine quievit, annum sui episcopatus agens vicesimum quintum, vitae autem totius sexagesimum quintum. |
| 7 | Apud Alexandriam sanctae Euphrosynae virginis, quae orationibus patris sui Pafnutii de sterili matre pergenita, in puerili aetate constituta, clam se tonderi fecit, et monasticam vitam expetiit, Smaragdi sibi nomen imponens. Post etiam in conclusione viginti octo annis in omni sanctitate perdurans, tacta aegrotationis incommodo, et mortem sibi adesse cognoscens, manifestavit se religioso, et lacrymis multoties quaerenti se iam patri. Cuius nomen et conversatio sub interpretatione castissimae apud Romanos celebris habetur. |