Notkerus Balbulus, Gesta Caroli Magni, LIBER II., 19.
| 1 | Et quia de Nordmannis mentio incidit, quanti fidem habeant et baptismum, in temporibus avi vestri gestis paucis evolvam. |
| 2 | Ut post mortem bellicosissimi David multo tempore finitimae gentes manu fortissima subiugatae eius filio Salomoni pacifico tributa dependerunt, ita propter timorem et tributa augustissimo imperatori Karolo persoluta, filium eius Hludowicum gens immanissima Nordmannorum simili veneratione solebat honorare. |
| 3 | Quorum legatos religiosissimus imperator tandem aliquando miseratus interrogatos, si christianam religionem suscipere vellent, et responso accepto, quia semper et ubique atque in omnibus essent obaedire parati, iussit eos in eius nomine baptizari, de quo doctissimus ait Augustinus: Si non esset trinitas, non dixisset veritas: Ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patria et Filii et Spiritus sancti. |
| 4 | Qui a primoribus palacii quasi in adoptionem filiorum suscepti, de camera quidem caesaris candidatum, a patrinis vero suis habitum Francorum in vestibus preciosis et armis ceterisque ornatibus acceperunt. |
| 5 | Quod cum diutius actitaretur et non propter Christum, sed propter commoda terrena ab anno in annum multo plures, iam non ut legati sed ut devotissimi vassalli ad obsequium imperatoris in sabbato sancto paschae festinarent occurrere, contigit, ut quodam tempore usque ad L venissent. |
| 6 | Quos imperator interrogatos, si baptizari votum haberent, et confessos iussit aqua sacrata sine mora perfundi. |
| 7 | Cumque tot lineae vestes non essent in promptu, iussit incidi camisilia et in modum sepium consui vel in modum vitium pastinari. |
| 8 | Quarum cum una cuidam seniorum illorum repentino fuisset imposita et ille eam curiosioribus oculis ex tempore contemplatus fuisset, iamque indignatione non modica mente concepta dixit ad imperatorem: 'Iam vities hic lotus sum et optimis candidissimisque vestibus indutus; et ecce talis saccus non milites sed subulcos addecet. |
| 9 | Et nisi nuditatem erubescerem, meis privatus nec a te datis contectus, amictum tuum cum Christo tuo tibi relinquerem'. |
| 10 | Tanti pendunt hostes Christi, quod ait apostolus Christi: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis et illud: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, et quod maxime contra contemptores fidei violatoresque sacramentorum vigilat: Rursum crucifigentes sibi filium Dei et ostentatui habentes. |
| 11 | Quod utinam apud gentiles tantum et non etiam inter eos, qui Christi nomine censentur, sepius inveniretur! |